monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 15 > sectio 20 > csg458.40 > sectio 15 > sectio 4 > sectio 52 > csg457.26 > csg458.35 > csg457.17 > 14 > sectio 6 > csg458.44 > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 1, 16
XVII KAL. Nativitas S. Marcelli papae, qui, iubente Maximiano imperatore, primo fustibus caesus, et a facie eius quem corripiebat, expulsus est. Deinde audiens quod domum beatae Lucinae, quam proscriptione damnaverat, eo quod de facultatibus suis Christianis donaverit, ecclesiam faceret atque in ea missas celebraret, in media civitate iussit in eadem ecclesia plancas sterni ad animalia catabuli publici, et eumdem episcopum ad servitium animalium deputavit cum custodia publica, ubi etiam post multos annos serviendo indutus amictu cilicino defunctus est, et conditus aromatibus a Ioanne presbytero et B. Lucina, sepultus est in coemeterio Priscillae. Arelato depositio sancti Honorati episcopi et confessoris, cuius inter caetera miracula fertur quod draconem de Hilarina insula orando fugaverit, et monasterium ibi fundaverit. In pago vero Mandinse, in Perona monasterio, depositio sancti Fursei confessoris, qui in Hibernia natus et nutritus, patriam parentesque relinquens, sacrae Scripturae studiis aliquot vacabat annis; unde monasterium in quodam construxit loco; sed dum patriam parentesque visitare properabat, ut inter illos sacri verbi semina spiritualibus seminaret eloquiis, quadam die corporis aegrotantis molestia corripitur, ac post subito in exstasi raptus, iacuit quasi exanimis a vespertina hora usque ad galli cantum; sed dum ad se rediret, agnovit angelicam esse visionem, et sumpto corpore ac sanguine Christi, iacuit infirmus ipso die et altera; tertia vero nocte iterum ab angelis sublatus mirabiles vidit visiones, sicut liber Vitae ipsius testatur. Sed postquam ad se rediit, duodecim annos in praedicatione verbi Dei, et miraculorum clarescebat signis: novissime vero in Gallia monasteriis constructis, ipse bonis auctus meritis inde migravit ad Christum. Corpus vero eius ab Ercanwaldo duce et caeteris fidelibus in Perona monasterio in ecclesia S. Petri apostoli et caeterorum apostolorum iuxta altare honorifice conditum est. In monasterio quoque Fuldae dedicatio ecclesiae sancti Michaelis in coemeterio fratrum.